Crea sito

ci ha redenti anche quest’anno!

“Chi ci ha riscattato a tanto prezzo non vuole che periscano quelli che si è acquistato.”

sant’Agostino (Serm. 22, 9)

“Ecco il prezzo che ha dato, il suo sangue è stato versato. Nel sacco del suo Corpo portava il nostro prezzo; è stato colpito dalla lancia, il sacco si è aperto e ne è disceso il prezzo di tutta la terra.”

 sant’Agostino (En. in Ps. 21 II, 28)

REDENZIONE <- REDEMPTIO <- RE + EMO: acquisto una seconda volta, ricompro ciò che già mi apparteneva, riscatto.

Crux monetarumFonti originali:

Sermones, 22, 9

Est autem misericordia Dei abundantissima et larga eius benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominem ad imaginem et similitudinem suam creavit. Sed quia non nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus, et massa peccati, massa irae facti sumus, placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto pretio. Dedit pro nobis sanguinem unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio redemit, non vult perire quos emit. Non emit quos perdat, sed emit quos vivificet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec nobis tamen de ipsius misericordia tantum blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra. Nec si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam ut ei coniungatur iniquitas. Numquid enim et eos qui nihil egerunt quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturus est ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas et fideles suos bene de se meritos, sibi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, elemosinas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis est enim via iustorum, talis est via sanctorum tenentium Deum patrem, tenentium Ecclesiam matrem. Nec illum parentem nec istam offendentes, sed in amore utriusque parentis viventes et ad hereditatem aeternam properantes, non laeso patre non laesa matre, datur unicuique hereditas.

Enarrationes in Psalmos, 21 II, 28. Ergo attendite. Passus est Dominus; omnia quae audistis passus est Dominus. Quaerimus quare passus est, et coepit narrare: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te. Sed adhuc dicunt: Ista est Ecclesia. Timeat eum omne semen Israel. Dicunt: Nos sumus semen Israel. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis. Adhuc dicunt: Nos sumus. Neque avertit faciem suam a me: ipse Christus Dominus a se, id est ab Ecclesia sua, quae est corpus ipsius. Apud te laus mea. Vos ipsos vultis laudare. Sed respondent: Prorsus et nos ipsum laudamus.Vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Sacrificium pacis, sacrificium caritatis, sacrificium corporis sui norunt fideles: disputari inde modo non potest. Vota mea reddam coram timentibus eum. Edant publicani, edant piscatores, manducent, imitentur Dominum, patiantur, saturentur. Mortuus est ipse Dominus, moriuntur et pauperes: additur et mors discipulorum morti magistri. Quare? Da mihi fructum. Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Eia fratres, quid quaeritis a nobis quid respondeamus parti Donati? Ecce psalmus, et hic legitur hodie, et ibi legitur hodie. Scribamus illum in frontibus nostris, cum illo procedamus, non quiescat lingua nostra, ista dicat: Ecce Christus passus est, ecce mercator ostendit mercedem, ecce pretium quod dedit, sanguis eius fusus est. In sacco ferebat pretium nostrum: percussus est lancea, fusus est saccus, et manavit pretium orbis terrarum. Quid mihi dicis, o haeretice? Non est pretium orbis terrarum? Africa sola redempta est? Non audes dicere: Totus orbis redemptus est, sed periit. Quem invasorem passus est Christus, ut perderet rem suam? Ecce commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc satiet te, et dicat. Si diceret fines terrae, et non diceret universi fines terrae; dicere habebant: Ecce habemus fines terrae in Mauritania. Universi fines terrae dixit: o haeretice, universi dixit; qua exiturus es, ut evadas quaestionem? Non habes qua exeas, sed habes quo intres.

Leave a Reply

Follow

Get every new post on this blog delivered to your Inbox.

Join other followers:

%d bloggers like this: